monumenta.ch > Plinius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 1
{I} Animalium omnium quae nosci potuere naturae generatim membratimque ita se habent. restat ut neque ipsa anima carentia - quandoquidem nihil sine ea vivit -, terra edita et inde eruta, dicantur ac nullum sileatur rerum naturae opus. diu fuere occulta eius beneficia, summumque munusque homini datum arbores silvaeque intellegebantur. hinc primum alimenta, harum fronde mollior specus, libro vestis.